Latin Vulgate Quote Finder

Paste your own text or use the sample below. Select text to search for similar passages and add marginalia

✅ API Configuration Fixed
The correct API endpoints have been identified. Your Gradio Space should now work properly with this interface.
Technical Details:
• Using proper Gradio API pattern: POST → GET with event streaming
• Endpoint: /gradio_api/call/predict
• Your app.py has the correct api_name="predict" configuration
If you still see connection issues:
Try refreshing this page or restarting your HuggingFace Space
🔄 Connecting to search backend...

De Imitatione Christi - Sample Text

Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, dicit Dominus. Haec sunt verba Christi, quibus admonemur, quatenus vitam ejus et mores imitemur, si volumus veraciter illuminari, et ab omni caecitate cordis liberari. Summum igitur studium nostrum sit, in vita Jesu Christi meditari.

Doctrina Christi omnes doctrinas sanctorum praecellit, et qui spiritum habet, inveniet ibi manna absconditum. Sed contingit, quod multi ex frequenti auditione Evangelii, parum desiderium sentiunt: quia spiritum Christi non habent. Qui autem vult plene et sapide verba Christi intelligere, oportet ut totam vitam suam illi studeat conformare.

Quid tibi prodest alta de Trinitate disputare, si cares humilitate, unde displiceas Trinitati? Vere alta verba non faciunt sanctum et justum; sed virtuosa vita efficit Deo carum. Opto magis sentire compunctionem, quam scire ejus definitionem.

Si scires totam Bibliam exterius, et omnium philosophorum dicta, quid totum prodesset sine caritate et gratia Dei? Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, praeter amare Deum, et illi soli servire. Haec est summa sapientia: per contemptum mundi tendere ad regna caelestia.

Vanitas igitur est, honores perishables sectari, et ad alta loca ascendere. Vanitas est, carnis desideria sequi, et illud desiderare unde oporteat postea gravius puniri. Vanitas est, longam vitam optare, et de bona vita parum curare. Vanitas est, praesentem vitam tantum attendere, et quae futura sunt non prospicere.